|
[68] EPISTOLA LXVIII.
REGNERUS PRAEDINIUS
GERARDO CAMPIO
S.P.
Rotgerus, paedagogus liberorum Doct. Hieronymi, ad me retulit de codicibus D. Gerardi Mortang, missis huc, quò venderentur boni viri aestimatione ac meâ, quod ut fieret modo aequo, utilique aliquo D. Mortang, jussi universos ad me deferri, quo singulos cognoscerem atque considerarem. Quid multi? intellexi spem, & vendendi universorum, & justi pretii consequendi, in solo Galeno potissimum contineri; proindè hunc cum plerisque aliis per Michaëlem Iuliacensem misi ad Regnerum Alberdam, quoniam hic jam tum se velle dixerat, cum tu Groningae esses. Non rejiciebat quidem ille tum emptionem, neque tamen nunc aequè visus est avere, imo nihil fortassis, si magno videremini Galenum vendituri. Nam praeter hujus opera Aldina, atque Institutiones juris Graecas, nihil volebat eorum quae miseram. Nec ipse, quanti placerent sibi, voluit dicere, quoniam certam pecuniam ego non postulabam. Quod ut neque in hoc, ita neque in caeteris, ipse quidem potero,, nisi D. Mortang, quodammodo qualemcunque pretii aestimationem constituerit, aut universorum simul aut singulorum (quod utilissimum foret) aut saltem operum Aldinorum Galeni. Hactenus ea quae D. Mortang necesse est cognoscere. Quae sequuntur, tibi privatim scribam. Inter hos libros sunt, qui ERASMI fuerunt, quos ideo ad Alberdam non misi, quoniam sensi ex operibus his Galeni, quae itidem ERASMI fuerant, hac illum causa non moveri, me vero adeo movet, ut hos omnes emere cupiam, si quidem non ideo nimis pluris mihi aestimabuntur, tametsi nullus eorum ist, cujus non melius exemplar habeam. Nam Proclus interpres Graecus, Platoni deëst, nostro adjunctus, magnitudine ea, ut alteram partem Platonis non parum excedat. Annotavit Adagia quaedam in istius margine ERASMUS, quaedam praeterea D. à LASCO, utrumque, ut scis, optabile mihi, sed accessit tertii, nescio cujus, manus librum in Timaeo, & alibi puto, foedè quasi contaminantes, cum alioqui ipse usus librum satis affecit. Est pars Annotationum Budaei in Pandectas, verum ita mendosa, ut stuferis quatuor emere nollem; nisi Erasmi fuisset. Est Hesychius, liber attritus admodum, qui tamen fortè emptorem hic invenit, si vilissimo addicetur, nam novi, typis non minus pulchris, & magis etiam emendatis parvo emuntur, vix tamen unum exemplar toto triennio, uti Franciscus ait. Ets eadem magnitudine propemodum tanquam quaedam farrago, et Hellenicis Xenophontis, ex Herodiano, Georgio, & interprete Thucidydis. Deinde libri Galeni, folium de methodo curandi, & ad Glauconem, sejuncti á toto illo opere Aldino (neque eo pertinentes, nam illa sunt opera, omnino plena, nisi quod uno aliquo tomo, desint quatuor primae paginae, in quibus Index, Inscriptio, Epistola, Edictum & ejusmodi, sic ut suum decus illi parti perierit, non tamen de ipso libro Galeni, quidquam desideretur) editi anno MD perquam corrupte. Et hi duo fuerunt ERASMI.
Hos omnes, te aestimante coram, libenter emam si modo aequum statues, me bonitatem cujusque libri redimere, non nomen ERASMI pretio perquam injusto. Idem faciam in Galeno, nisi potero reperire qui pluris emet, quam mihi placebit, quod in his, quos praeterea dixi, non puto eventurum, in Galeno ab Alberda opinor aliquid futurum, quare hujus pretium scribendum prima quaque hora.
De reliquis, sperat Michaël se Calepinum plus minus Emdensi venditurum, ita de Lexico Graeca, Triglotton justâ pecuniâ, Novum Testamentum vix stuferis octo. Libros Pandectarum, quia sine Glossis sunt, quia neque Authentica, neque Institutiones habent, quia hoc modo sunt compacti, nemo vel adspiciet. Idem de Basilio dixerim, quia post editus Basileae, & pulchrior multò, & qui plura habet opera hujus auctoris. Illae vero orationes quaedam Nazianzeni vix snaphano venibunt. Praeter hos non accepi alios.
Eorum quae ob praeponeram festinationem confusius scripsi, haec est summa, judicet D. Mortang cujusque libri pretium, aut universorum, aut saltem operum Galeni Aldinorum. Quod postremum, si duntaxat faciet, erit necesse simul addere, primum num ei placeat, qui libri praeter illa opera Galeni, ERASMI quoque nomen habent, apud me conditione istiusmodi manere (malo namque omnes emere & opera Galeni quoque, exceptis libris Pandectarum, quam illos non consequi, quos praeterea ERASMUS habuit, nisi quidem omnino pluris libros hos D. Mortang fecerit, quam revera sint: nihil tamen mihi crede utilius ad id, ut bene veneantur, quam ut distrahantur ita, quo quanti unumquemque faciat, nos resciscamus, sic enim futurum arbitror, quod Alberda illa Galeni emat, atque de reliquis fiat, ut dixi) ut si tibi convenerit mecum de aestimato cujuscunque pretio, mihi relinquantur, sin minus, meo sumptu illi remit tantur.
Deinde ut caeteri eâ circiter pecuniâ, quam sperat indè Michael confici posse, quamque supra dixi.
Commentarios in Hermogenem necdum solvi, tuam aestimationem non tam audiero cito, quam pecuniam dabo. Huc usque de libris, quae D. Mortang atque mea causa legisti, ad te alioqui nihil sane pertinentia.
Cum Theodorico Holehusio egi multis studiosè & de eo, quod tua epistola postulabat. Inveni hominem magis intricatum implicitumque rationibus lectis auditisque, & opinionibus persuasis, quam natura vel studio pervicacem aut obstinatum. Mallem hunc pius habitare, si tanta esset alibi in veritate sensio, quanta, ubi ille agit, in auctoritate, forsan humana quasi conspiratio, attamen probandi magis, qui amplius etiam honoris & fidei Manibus suorum praestant, quam qui utrumque turpiter vivis detrahere parant. Heri ad quintam vespertinam retulit mihi tuus frater Bernardus, te languidiùs habere. Dixit •ευδημων•, hunc morbum esse, quo & tu & D. à LASCO laboraretis; quod si ita est, desinet mox haud malum, cum ea temperantia utamini & frugalitate. Sin vero animi aegritudo morbo aut causam praestitit aut accessit, non ante sanitas erit speranda, quam fuerit animo tranquillitas restituta. Cognovi partim ex D. Christophoro, partim ex Henrico Herberto quid apud vos prorupit, mihi quidem neque novum, neque inexpectatum; cujus ut vos fallant exitus forsitan (forsitan dico, nam dubito num a me provideantur) causae tamen quae impulerunt, minime latent. Dico etiam nunc, me eos existimare homines longe meliores qui mortuis summis viris plus aliquantulo tribuunt forte auctoritatis, atque debent, quam eos, qui tamquam per contumelias iis insultant, ad quos digne venerandos nunquam pares fuerunt. Da operam ut valeatis, & ne, quos vestros animos impellere haudquaquam potuere tanti, tamque varii ac multi ictus fortunae, hos perterreat aut conturbet vanus atque imbecillus allatratus. Turpe sane foret, vos fallacibus umbris terroris infirmi exanimari, cum toties ferrum justi hostis potentisque, impavidi atque invicti sustinueritis. Sed spero ex justa indignatione, paulò amplius putatum esse, mihique dictum, quam re ipsa sit. Et quis non stomacharetur, quem non miseresceret, cum istud audiret, quod plane factum esse constat? Tu valebis.
De libris cura ut rescribatur quam primum. Pridie Divi Bartholomaei.
Novi quod sciam hic nihil. Cogitare te velim, aliud esse tranquillitatem animi, aliud otium in rebus. Illam viro sapienti, cum nolit, nemo poterit eripere, ut autem rerum sit otium perpetuum, duobus videtur opus esse, quorum neutrum in manus sapientis versetur, altero, ut cum boni negotia facessant nemini, ipsis contra a nemine facessatur, aut si istud non contingat, tale tamen sit, quod exhibeatur, ut istud contemni aut negligi possit. Ingruerint igitur haec duo secus quam oportuit, quoniam in bonorum potestate non sunt, haud tamen ultra quam volueritis, vos afficere aut laedere poterunt. Proinde si ulla fuerit vestra aegritudo, est ejus quidem culpa, qui hand commovit, causa tamen haud alicundè, quam ex vobis ipsis intelligetur proficisci. Iterum vale.
Illud perfice quaeso, ut si D. Mortang volet suos libros bene hîc vendere, operum Galeni pretium scribat. Equidem ne haec quidem magni facerem, nisi ERASMI causa moverer, malo tamen longè, Alberdam emere, quam meipsum. Nam quanti facio, tanti emere volo, nisi compulsus reliquorum gratia, qui itidem fuerunt ERASMI. Quorum singuli sunt ejusmodi, ut inter nos, sicuti puto, de pretio conventurum sit perfacile: nam quanti quisque videtur esse, tanti emere velim, quod tamen vix praeterea hîc faciet quisquam.
Rescribe paulo uberius de causa vestra, si per valetudinem potes, neque modo quid factum sit, sed etiam quid futurum putas.
|
|